- PHILIPPUS I
- I.PHILIPPUS I.Comes Sabaudiae, fil. Thomae I. ab Innocentio IV. Archiepiscopus Lugdunensis creatus, A. C. 1245. postea Amadeô IV. Bonifaciô Rolandô et Petrô mortuis, Comitem Sabaudiae, exclusis Thomae fratris filiis, se declaravit, ductâ Adelheidâ, filiâ Ottonis II. Burgundiae Comitis. Obiit hydropicus et improlis, A. C. 1285. Matthaeus Paris. Histor. Angl. in Henr. 3. Paradinus et Guichenonius, Histor. Sabaud.II.PHILIPPUS I.Galliae Rex, vivente Henrico i. Patre, coronatus Rhemis. Ann. aetat. 7. illi successit. A. C. 1060. sub tutela Balduini V. Flandriae Comitis, qui Adelheidam henrici sororem uxorem habebat; magnâ curâ et prudentiâ regnô per Ann. 6. administratô. Huius filii postmodum a Philippo utcumque defensi, contra Robertum Frisiae Comitem qui Falndriam illis ereptum ibat. Cum quo, Rex, cum arma non ex voto succederent Primô impetu, cognatis turpiter desertis, pacem iniit. Nec magis felix contra Guilielmum Conguestorem fuit, cuius potentia ipsi formidolosa evaserat. Hinc fons belli inter utramque gentem. Ob superinductam quoque uxori legitimae Baltadram Montfortiam, quae uxor erat Fulconis Comitis Andegavens. a Papa excommunicatus, ut in gratiam cum Ecclesia rediret, pellicem quidem removit, interim mansit animus in ignaviam et voluptates proclivis. Claromonte tum bellum sacrum decretum, tesserâ ab Urbano III. Deus vult, datâ, et Christiani sub Godofredo Bullioneo, ad expeditionem in Orienten se accinxerunt, sed Philippus ingens hoc opus parum iavit. Obiit Meloduni A. C. 1108. regni 47. aetat. 59. Ex Bertha, filius Florentii, Hollandiae Comitis, pater Ludovici VI. Crassi. etc. Dupleix, et Mezeray Hist. Gal.III.PHILIPPUS I.Macedoniae Rex sextus, Argaei fil. patri successit, perannos 35. Ubbo Emmius l. 5. rer. Chron. P. 153. Iansson. Atlas mai. p. 39. Tirinus in Chr. s. c. 41. Petav. Part. 2. Ration. tempor. l. 2. c. 14. et l. 9. de doctr. temp. c. 49. ac Paralip. p. 848. et 867. Picciol Chron. Ref. t. 1. l. 3. c. 1. et 8.IV.PHILIPPUS I.Pomeraniae Occidentalis Dux, fil. georgii, qui Wolgastensem ramum condidit, ex Aemilia Palatina, adiutus a Patruo Barnimo X. cognomine Pio, Principe Stettinensi, qui totô trienniô audiverat Lutherum, in ditione sua Papatu abolitô formulam administrationis, per Ioh. Bugenhagium conscriptam, publicari curavit. Cum eodem A. C. 1541. de divisione Principatûs et Ecclesiasticorum bonorum transegit Obiit A. C. 1560. Pater ex Maria Saxonica plurium liberorum, e quibus Ioh. Fridericus pridem A. C. 1556. Camini Episcopus electus Patri successit, Barnimi XI. Casimiri IX. qui sine prole deceslêre, et Bogislai XIII. qui Barti. ac Ernesti Ludovici, qui Wolgasti sede fixâ, familiam propagârunt. Hôc enim natus Philippus Iulius cognomine Animosus, post sterile cum Agnete Brandenburgica matrimonium, decessit A. C. 1625. Illô vero plures geniti, e quibus.V.PHILIPPUS I.Pulcher, Archidux Austriae, fil. Maximiliani I. Imperatoris, ductâ Iohannâ, herede Ferdinandi et Isabellae, Hispaniae Rex. clemens et pacificus. Obiit Burgis, A. C. 1506. aetat. 27. An quia in pilae lusu aestuans nimis avide frigidam hausit? Pater Caroli V. et Ferdinandi Imperatoris ut et quatuor filiarum. Mariana Histor. Hispan.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.